- VALERIA
- I.VALERIAnomen aquilae, apud Plinium, l. 10. c. 3. a valendo, de qua vide supra in voce Melanaeetus.II.VALERIAnomen proprium Messalorum sororis, quae amissô coniuge, cum rogaretur, cur alteri non nuberet, ait: Sibi semper maritum Servium vi vere.III.VALERIAvirgo, cum Valerios pestis invasisset, ab oraculo commonefacta, malum id cessaturum, si quotannis Iunoni virginem immolarent, in sortem est ipsa vocata: sed Luperca ensem corripuit: et impositâ foco virgulâ cum malleo, ensem iuvencae, penes templum pascenti, imposuit. Virgo igitur, re intellectâ, immolatâ iuvencâ, malleum arripuit, domumque et aegros circumlustrans, ictu parcente, feriit, cumque unicuique valedixisset, eos exsuscitavit incolumes. Quocirca et hôc tempore mysterium illud fieri constat. Plutarch. in Parall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.